- DEIOCES
- DEIOCESquintus Medorum Rex, fil. Arbianis, quem quidam Arphaxad esse volunt, prudenter Medorum dissidia composuit, Ecbatana condidit, Herod. l. 1. c. 98. Diod. Sic.l.2. Regn. An. 54. Melius. Deioces, constituit Regnum Medorum primo iustitiâ et aequitate popularium favorem promeritus, mox astu arce in Ecbatanis exaedificatâ Dominum se fecit, teste Polyaen. l. 7. pr. Aliis Deroces. vide Herod. Clio et c. Nempe, dum Anno 39. post conditum a Nabonassaro Babylonis Regnum; dum Mardocempado successit Arkianus; dum in urbe Nino, ob caedem Sennacheribi, a filiis interempti, eorumque fugam, res Assyriorum intestinis turbis confusae fuêrunt, Primi ab Assyriis defecêrunt, Medi, et in libertatem se asseruêrunt, Herodot. l. 1. c. 5. cumque Praefecti et Satrapae aliquandiu Mediae civitatibus ἀυτονομίᾳ suâ utentibus praefuissent, sub unius potestatem Regiam Deioces tandem omnia reduxit, Mox Ecbatana, in Medorum Regum sedem, condidit, urbemqueve moenibus splendidissimis exornavit, Herod. ibid. c. 98. ac primum Solis Medis imperavit, quorum gentes sunt Busae, Paraetaceni, Struchates, Arizanti, Budii, Magi, Id. l. 1. c. 101. Postea, Anno Nabon. 60. qui est a Medorum epocha 22. Regnum novum per Armeniam et Cappadociam protulit, usque ad Halym fluv. qui ab illo tempore Medici Lydicique Imperii terminus fuit. Sicqueve Medi Asiae dominati sunt omni, supra Halym fluv. per Annos 128. (excepto tempore, quo Scythae in ea rerum potiti) donec Astyages a Cyro devictus est. Obiit Anno Regni 53. quo spatio τῆς αὐτονομίας etiam tempus comprehensum vult Ioh. Marshamus Canone Chronico ad Sec. XVII. ubi de Deioce Rege Successit Phraortes fil. quem vide
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.